- TEXENDI Ars
- TEXENDI ArsGraece Υ῾φαντικὴ, unde Hyphantice eadem ex Graeco dicta, Senecae, Epist. 90. definitur Graecis ἡ σύνδεσις τοῦ ςήμονος πρὸς τὴν κρόκην, subteminis ad stamen connexio: connexu namque staminis ad subtemen tota telae structura constatuti habet Vitruvius, l. 10. c. 1. Quam in rem vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio, c. 1. et quae iam supra diximus, ubi de Stamine, Subtemine, Telo etc. Originem eius, ex Aegyptiorum sententia, hanc refert Tertullian. ubi modo, c. 3. Aegyptii narrant - eâ tempestate Osiridis, quâ ad illum ex Libya Ammon vasit, ovium dives: -- Mercurium -- forte. palpati arietis mollitie delectatum, diglubâsse oviculam: dumque pertentat, quod materiae facilitas suadebat, tractu prosequente filum eliquâsse et in vestis pristinae modum, quam philyrae tenus iunxerat, exîsse etc. Sed ultima verba sic legit Salmasius, et quod materiae facilitas suadebat, tractu prosequente filum eliquat, in restis pristini modum, avem philyrae tenus iunxerat, exîsse. Sensumque loci esse vult, floccum lanae ex ovicula a Mercurio vulsum manibusque eius tractum et eliquatum in filum exiisse, quales e philyra restes prius necti moris erat, hincque artem materiamque texendis vestibus Isidem excogitâsse. At Graeci, ut idem pergit Scriptor, omnem lanitii dispensationem structuramque telarum Minervae maluerunt, cum penes Arachnen diligentior officina, ad quae verba eiusdem Salmosii Notas vide, ut et supra in Naama. Et quidem gemina erat Texturae apud Veteres ratio. Antiquitus enim stantes et sursum subremen impellentes spathaque percutientes telam texebant, quod ἄνω ὑφάινειν Graeti, item ἀνακρούειν, Latini sursum versum et in altitudinem texere, dicebant. Trama enim vel fila infra erant, in superioribus texebatur vestimentum; sicque trama semper spathâ ad superiorem partem ducebatur ac trudebatur. Quô genere texta ἀνάκρουςα dicebantur illis, uti Isidorus Pelusiota docet, qui ςηθοδεϚμίδας, fascias pectorales sic vulgo texi consuevisse inter alia ait, de Galilaeis loquens, item ςπαθητὰ Hesych. et ὀρθὰ: his recta, unde rectae tunicae, câdem ratione textae, cuiusmodi fuisse et tunicam Domini nostri ἄῤῥαφον, inconsutilem, ut vulgo redditur, Salmasius censet, ut infra videbimus. At apud Recentiores a sedentibus tela texebatur et pectine feriebatur, ac subremeu deorsum trudebatur: cum enim in superioribus fila haberent vel licia, ad inferiora procedebant, ubi vestimentum, vel tela, quae texebatur, inerat. Quod inventum Aegyptiorum fuit, atque inde ad Graecos Romanosque dimanavit, veteri in altum texendi more apud solos Linteones remanente, uti notat Servius, ad illud Virgilii, l. 1. Georg. v. 294.Arguto coniunx percurrens pectine telas.Unde et Minervae sedentis ἄγαλμα dedicâsse Aegyptios, Grammatici referunt. Utrumque modum indicat Herodotus, l. 2.ὑφαίνουσιν οἱ μὲν ἄλλοι ἄνω τὴο κρόκην ὠθέοντες Α᾿ιγύπτιοι δὲ κάτω. Et Seneca, Ep. 90. Possidonius — dum vult describere primum — quemadmodum tela suspensis ponderibus rectum stamen extendat, quemadmodum subtemen insertum, quod duritiam utrinque comprimentis tramae remolliat, spathâ coire cogantur et iungi: textricum quoque artem a sapientibus dixit inventam, oblitus postea repertum hoc subtilius genus, in quoTela iugo iuncta est, stamen secernit arundo:Inseritur medium radiis subtemen acutis,Quod lato feriunt insecti pectine dentes.Ubi habes utrumque texendi modum per spatham et per pectinem. Tela, quae iugo iungebatur, Iugalis hinc Catoni; eam sedentes mulicres detexebant et pectine feriebant: quae vero suspensis ponderibus rectum stamen extendebat, et ipsa recta erat et a mulieribus stantibus ac ambulantibus pertexebatur, quo illud Homericum ἱςὸν ἐποιχομένη pertinet etc. Plura vide apud Salmas. ad Aurelian. Flavii Vopisci, c. 46. ut et paulo infra; De areneorum autem in texendo sagacitate, unde prima forte artis occasio, Gerh. Ioh. Voss. de orgia. et progr. Idol. l. 4. c. 73. ubi et a tego, quod videl. trama stamen trameet, et alternis nunc illud tegat, nunc ab eo tegatur, verbi etymon arcessit. Sed et texere Plumarii dicti, de quibus supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.